monumenta.ch > Plinius > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 28
{XIII} Democritus venerem hoc cibo stimulari putat, ob id fortassis voci nocere aliqui tradiderunt. folia, quae in oblongis dumtaxat nascuntur, excitare oculorum aciem dicuntur. ubi vero acrior raphani medicina admota sit, hysopum dari protinus imperant; haec antipathia est. et aurium gravitati sucum raphani instillant. nam vomituris summo cibo esse eos utilissimum est.